www.woodborough-heritage.org.uk     l     Woodborough Photographic Recording Group © 2017      |     Terms of use   

Woodborough’s Heritage

Woodborough, an ancient Sherwood Forest Village recorded in Domesday

Supplementary entries from the White Book


From: Professor Michael Jones - Listed, a file with nearly all the relevant material for the Woodborough prebend that is to be found in the White Book - unfortunately in effect most of it needs translating. Where the text is in bold, means that it needs to be checked - in rather tedious legal documents! If anyone can translate these Latin extracts we would very much like to hear from you.


no. 130 (text in s. xiv hand)

D. acre terre in Woodburgh (heading, s. xvii/ xviii)

Woudburgh’ (left margin, late medieval)


Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Agatha filia Galfridi quondam canonici de Suthwell’ salutem in domino. Noveritis me dedisse concessisse et hac presenti carta mea confirmasse deo et ecclesie beate Marie Suthwell’ et canonicis ibidem Deo servientibus dimidiam acram terre in territorio de Woudeburgh’, scilicet [MS silicet] unam rodam que iacet iuxta terram Willelmi de Karleton’ versus orientem, et unam rodam super lidegath que iacet inter terram Nicolai et terram predicte Agathe, tenendam et habendam in puram et perpetuam elemosinam libere quiete et pacifice pro omni servitio salvo forinseco domini regis. Et ut hec mea donatio rata et inconcussa permaneat, huic scripto sigillum meum dignum duxi apponere. Hiis testibus Magistro Waltero Thaneth, Henrico de Notingh(am), Magistro Willelmo de Marcam, Willelmo capellano et aliis.



157 Court of Southwell Chapter, proceedings in case, Juliana, wife of William Knyght, against Richard and Alice Tauntelyn, relating to land at Woodborough, 1 January 1345


Curia Capituli ecclesie Beate Marie Suthwell’ tenta ibidem die Sabbati proximo post festum Sancti Thome Martiris, anno regni Regis E[dwardi] tercii post conquestum xviiiº.


Juliana que fuit uxor Willelmi Knyght de Wodeburgh’ petit versus Ricardum Tauntelyn’ et Aliciam Tauntelyn’ unam bovatam terre cum pertinenciis in Wodeburgh, quam clamat habere ad vitam suam post mortem predicti Willelmi quondam viri sui secundum consuetudinem prebende etc. Et in quam iidem Ricardus et Alicia non habent ingressum nisi post dimissionem quam Willelmus quondam vir ipsius Juliane inde fecit Radulpho Knyght fratri ipsius Willelmi ad terminum qui preteriit. Et que ad ipsam Julianam post mortem dicti Willelmi viri sui remanere debet ad terminum vite sue secundum consuetudinem prebende etc.


Et Alicia Tauntelyn’ venit et dicit quod ipsa non tenet de predicta bovata terre  nisi unam acram et dimidiam terre ex assignacione dicti Ricardi Tauntelyn’ post mortem viri sui, tenendum ad terminum vite secundum consuetudinem prebende. Et vocat inde ad warantizandum dictum Ricardum Tauntelyn’ qui presens in Curia ei warantizavit. Et tam de dicta acra terre et dimidia quam de toto residuo predicte bovate terre dicit quod dicta Juliana nichil iuris clamare potest, que dicit quod dictus Willelmus Knyght quondam vir ipsius Juliane alias in Curia Magistri Symonis de Curia maiori tunc temporis prebendarii de Wodeburgh’ petiit illam bovatam terre versus Willelmum Tauntelyn’ avum ipsius Willelmi cuius heres ipse est ut suum ius et illam bovatam terre per inquisicionem xii hominum iure recuperavit et totum ius et clamen quod habuit in dicta bovata terre dedit quam [que] concessit cuidam Radolpho fratri suo seniori in plena Curia. Et postea Willelmus Tauntelyn senciit se iniuste gravari per illam falsam inquisicionem. Adivit Magistrum Henricum de Newerk[es] tunc temporis Archiepiscopum Eborum et conquirebatur coram eo de iniuria sibi illata per illam falsam inquisicionem. Et Archiepiscopus literas suas Capitulo Beate Marie Suthwell’ direxit precipiendo quod diligenter per predictum Capitulum veritas inquireretur. Et quod predicto Willelmo de iniuria sibi illata emendaretur. Et Capitulum Beate Marie Suthwellie ad preceptum dicti Archepiscopi fecit xxiiii homines bonos et legales de predicti Capituli prebendar’ citare ad convincendum predictos xii iuratos prime inquisicionis et diligenter inquirere super predictas. Et illi xxiiii iurati dixerunt in pleno Capitulo quod predicti xii iurati falsum fecerunt sacramentum. Et quod predictus Willelmus Tauntelyn’ habuit ius hereditarie in predicta bovata terre et predictus Radulphus Knyght nullum ius omnino. Et sic iurati prime inquisicionis capte in Curia Magistri Symonis de Curia maiori tunc temporis prebendarii de Wodeburgh’ convicti fuerunt. Et consideratum fuit quod dictus Willelmus Tauntelyn’ recuperaret seisinam suam dicte bovate terre et positus fuit in seisina in eodem statu quo prius fuit. Et fecit iudicium si dicta Juliana aliquod ius vel clamen in dicta bovata terre racione alicuius possessionis viri sui que adnullata fuit in forma predicta decetero exigere vel vendicare potest. Et ad testificandum istud recordum et processum nullum recordum ostendit nisi duas literas sigillatas videlicet unam de Capitulo Suthwell’ et aliam de Custodibus Capituli in hiis verbis.


Capitulum ecclesie Beate Marie Suthwell’ Reginaldo de Westhorpp clerico salutem, ad ponendum in seisinam unius bovate terre cum suis pertinenciis in Wodeburgh’ et ad restituendum predictam terre Willelmo Tauntelyn’ secundum quod ius habuit in eadem iuxta mandatum (p. 86) venerabilum virorum domini Archiepiscopi et Capituli Eborum nobis in hac parte directis tibi mandamus et committimus potestatem per presentes. Et in huius rei testiminium sigillum nostrum presenti est appensum. Datum in Capitulo nostro Suthwell’ die Veneris proximo ante festum Sancte Margarete Virginis, anno Domini millesimo CCCmo septimo decimoa.


Thomas de Hokerton’ unus de Custodibus Capituli ecclesie Beate Marie Suthwell’ et Adam de Kelsoltis ballivus dicti Capituli Rogero de Hokerton’ eiusdem subballivo salutem. Ex parte Capituli predicti tibi mandamus firmiter iniungentes quatinus ponas Willelmum Tauntelyn’ de Wodeburgh’ de seisina i bovata terre cum pertinenciis in eadem quam idem Willelmus coram nobis in Curia predicti Capituli die Sabbati proximo post festum Ascensionis Domini, anno Domini millesimo CCC nonagesimo quintob tanquam ius suum versus Radulphum Knyght de Wodeburgh per recognicionem cuiusdam attincte [?]denicit [demittam], necnon ipsum Radulphum pro i marca argenti per nos secundum taxacionem predicte attincte predicto Willemlo Tauntelyn’ adiudicat’ [adiudicato] distringas. In cuius rei testimonium sigllum predicti Thome de Hokerton’ est appensum. Datum apud Suthwell’ die et anno supradictis.


Preterea dicit quod dictus Willelmus Knyght quondam vir ipsius Juliane numquam seisitus fuit de predicta bovata terre postquam ipsam Julianam desponsavit et hoc petit quod inquiratur.


Et ipsa Juliana respondet et dicit quod illa attincta ei nocere non debet quare dicit quod Radulphus Knyght tempore quo predicta attincta transivit nullum statum habuit in dicta bovata terre nisi ad terminum annorum ex dimissione Willelmi Knyght viri sui et ius feodi illius bovate terre tempore illius attincte et ante et post semper remansit in persona predicti Willelmi sui viri ut illud recordum illius attincte ostendit. Unde petit iudicium si per illam attinctam de iure suo illius bovate terre excludi debeat. Et quod dictus Willelmus quondam vir suus fuit seisitus de predicta bovata terre postquam ipsam desponsavit. Ita quod dictam bovatam terre habere debet ad totam [communam] vitam suam secundum consuetudinem prebende perata est verificare etc.


Et Ricardus dicit quod predictus Radulphus Knyght versus quem predictam attinctam transivit habuit feodum in predicta bovata terre ex concessione dicti Willelmi Knyght fratris sui prout superius dictum est, et quod dictus Willelmus quondam vir etc postquam ipsam Julianam desponsavit numquam fuit seisitus de predicta bovata terre ut de feodo. Ita quod ipsa Juliana terre illamc secundum consuetudines prebende ad terminum vite sue tenere non debet et de hoc ponit se in inquisicionem et Juliana silimiter.


Ideo preceptum est ballivo quod venire faciat xii probos et legales homines de prebenda de Wodburgh et de aliis prebendis proximis per quos veritas melius sciri poterit in premissis quod sint ad proximam Curiam.


Qui quidem iurati postea venerunt et de assensu partium electi et iurati fuerunt, videlicet Johannes Pelle de Wodeburgh, Radulphus de eadem, Hugo Thurston’ de eadem, Johannes atte Esshe de eadem, Johannes Wlsi de eadem, Willelmus Herbert’ de Halum, Ricardus super montem de Blythworth, Johnnes super de eadem, Ricardus le Rede de Oxton’, Robertus Osbern de eadem, Ricardus Genyuer’ de eadem, Johannes Helwys de Calverton’.


Qui quidem iurati dicunt super sacramentum suum quod dictus Willelmus Knyght quondam vir (p. 87) ipsius Juliane fuit seisitus de predicta bovata terre ut de feodo et iure postquam ipsam Julianam desponsavit. Et dicunt eciam quod dictus Radulphus Knyght tempore quo predicta attincta transivit nullum statum habuit in dicta bovata terre nisi ad terminum annorum ex dimissione dicti Willelmi Knyght quondam viri ipsius Juliane. Et dicunt quod uxor habebit totum tenementum quod fuit viri sui postquam sponsalia in feodo post mortem viri sui ad terminum vite sue ut nomine dotis secundum consuetudines prebende.



Ideo considatum est quod predicta Juliana reciperet seisinam suam versus predictam Aliciam de predicta acra terre et dimidia. Et versus predictum Ricardum de toto residuo predicta bovate terre. Et quod predicta Alicia quo ad tenenciam suam habeat de terra eiusdem Ricardi ad valentiam [valentem]. Et idem Ricardus in misericordia.


Marginalia: Southwell Woodburgh


a:   date 15 July 1317  b:  date 20 May 1395 [?scribal error for 1295] c:  bovatam missing?


(p. 85)

158 Instrument of public notary on the appeal to the Chapter of St Peter’s Cathedral, York, in case between Richard Tantelyn of Woodborough against Juliana Frigg, lately wife of William Knyght of Woodborough, 5 July 1345


In Dei nomine Amen. Per presens publicum Instrumentum cuntis appareat evidenter quod anno Domini ab Incarnacione eiusdem secundum cursum et computacionem ecclesie Anglicane millesimo trecentesimo quadregesimo quinto Indiccione tertiadecima Pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini nostri domini Clementis divina providencia pape sexti anno quarto mensi Julii die quinto. In mei notarii publici infrascripti et testium subscriptorum presencia comparvit magister Gilbertus de Welton’ Canonicus ecclesie collegiate de Suthwell’ coram reverendis viris magistris Johanne de Warrenna et Thoma Sampson ecclesie Cathedralis Beati Petri Ebor[ac]um Canonicis in domo sua Capitulari presentibus et Capitulum facientibus petens cum instancia quatinus dicti reverendi viri Capitulum ut premittitur facientes sentenciam et processum coram dicto venerabili Capitulo Eborum et eiusdem Capituli Senescallo alias habita/habitorum [habitas] et gesta/gestorum[gestas] pro quodam Ricardo Tantelyn de Wodeburgh’ petente unum mesuagium et unam bovatam terre cum pertinenciis in villa de Wodeburgh’ contra Julianam Frigg’ que fuit uxor quondam Willelmi Knyght de Wodeburgh’ partem defendentem tamquam minus rite habita/habitorum [habitas] et gessta/gesstorum [gesstas] per dictum venerabile Capitulum, totaliter  subducerent et cum effectu ffactaque aliquali deliberacione predicti reverendi viri videlicet magistri Johannes et Thomas Capitulum ut prefertur facientes predictos sentenciam et processum inter prefatos Ricardum et Julianam habita/habitorum [habitas] ut est dictum revocarunt sub hac forma.


Quicquid in causa dicti Ricardi Tauntelyn de Wodeburgh’ contra memoratam Julianam Frigg’ nuper coram nobis et deinde coram nostro Senescallo de nostro expresso mandato mota et agitata temere et non debite fuit et est attemptatum subducimus et revocamus penitus cum effectu dictoque Senescallo nostro cum coram nobis in domo nostra Capitulari comparveret precipiemus quod quicquid per eundem temere ut prefertur et non debite fuit et est attemptatum in causa Ricardi supradicti illud sine mora revocetur seu faciat revocari. Acta sunt hec Eborum anno Domini Indiccione Pontificatus mense die ac loco predictis, presentibus dominis Henrico Ketell’, Rectore ecclesie de South Whetelay Eborum diocesis, Johanne de Wistowe, capellano, et Henrico de Welton’, clerico Lyncoln’ diocesis, testibus ad premissa vocatis et specialiter rogatis.


Et ego Johannes de Tyverington’/Tynerington’, clericus Eborum diocesis publicus auctoritate apostolica Notarius, premissis omnibus et singulis dum sic ut premittitur per venerabile Capitulum ecclesie Cathedralis Beati Petri Eboracum predictum agerentur dicerentur et fierent una cum prenominatis testibus anno Domini Indiccione ac Pontificatus mense die et loco predictis presens interfui eaque sic fieri vidi et audivi scripsi publicavi et in hanc publicam formam redegi meisque signo et nomine consuetis signavi in fidem et testimonium premissorum rogatus


Marginalia: left-hand margin of 1st paragraph, written vertically, Revocacio processus [in later hand]: on left hand side before indented 2nd paragraph, sign of public notary


216 Letters of Archbishop William [Melton] to the Chapter to install Simon de Courtmayor as prebendary of Woodborough through his proctor, John de Newent, Cawood, 7 September 1329


Litera pro installacione canonici per procuratorem


Willelmus, permissione divina Ebor’ Archiepiscopus, Anglie primas, dilectis in Christo filiis salutem, graciam et benediccionem. Quia prebendam de Wodeburgh in ecclesia Suthwell’ vacantem Symoni de Curtemaiori, clerico, duximus conferendam vobis mandamus firmiter iniungentes, quatinus eundem Symonema in fratrem et Canonicum admittentes, Johanni de Newent, clerico, presencium portitori predicti Symonis, nomine stallum in choro et locum in Capitulo assignetis, quod vestrum est ulterius in hac parte celeriter exequendo. Valete. Datum apud Cawod’ vii Idus Septembris Pontificatus nostri anno duodecimo.


a Followed by et struck out.


Marginalia A pointing finger in right margin.


Date These letters are dated in the 12th year of Melton’s pontificate. Although elected on 16 January 1316, he was not consecrated until 25 September 1317 nor receive his temporalities until 8 October 1317 (Handbook of British Chronology, ed. Fryde et al., p. 282), so the 12th year of his pontificate was late Sept./Oct. 1328-1329; if he had counted from his election the date would be 7 September 1328.


Note Simon de Courtmayor had been a canon since 1299 (Reg. Newerk, no. 268) and on 8 April 1324 had been commissioned by Archbishop Melton along with the prior of Thurgarton and Mr Elias de Cowton, prebendary of Norwell Overhall, to inquire into the ownership of tithes on assarted land at Norwood (Reg. Melton, v, no. 169). He was certainly still acting as a canon in 1328, though he later became Rector of Clayworth (ibid., iv, nos. 550, 758, 785, 815). There is considerable confusion over the sequence of prebendaries of Woodborough at this point.


391


Sale and quitclaim by William with the consent of Auwyle his wife to Geoffrey the chaplain of his toft with houses in Southwell for 2s. rent per annum.


(p293) Sciant omnes homines quod ego Willelmus consilio et assensu Auwyle uxoris mee totum toftum meum cum domibus in Suthwell’ quem tenui de prebenda de Wodeborow que fuit quondam Walteri Mawclerc canonici Suthwell’ vendidi et quietum clamavi Galfrido capellano et suis assignatis pro undecim solidis et tribus denariis. Tenend’ et habend’ sibi et assignatis [suis] libere et quiete reddendo mihi et heredibus meis annuatim duos solidos pro omni servicio ad duos terminos videlicet duodecim denarios ad invencionem sancte crucis et duodecim denarios ad festum sancti Martini. Et si predictus G. vel sui assignati erga canonicum dominum fundi de tam magna firma alleniacionem poterunt impetrare ratum habeo et gratum ego et heredes mei hunc toftum predictum cum domibus predicto G. et suis assignatis pro posse nostro contra omnes homines warantizabimus et defendemus. Et si contingat quod ego et heredes mei predicto G. et assignatis suis prefatum toftum cum domibus warantizare et defendere non possimus predictam pecuniam fide media prenominato G. vel suis assignatis infra spacium dimidii anno restituemus. In huius rei testimonium presenti huic carte mee sigillum meum apposui. Hiis testibus: magistro Willelmo [de] Roldeston, Henrico de Mora, Willelmo de Egrum’, Roberto parvo capellanis, Willelmo Cusyn, Waltero de Etona, Gylberto champyon, Galfrido Tayllur’, Roberto filio Ysabelle, Willelmo Swache, Hugone filio Michelis et multis aliis.


Marginalia: 1. De uno tofto et ii s. redditus in Suthwell’ (medieval). 2. 2s per annum (17C).



Acknowledgement:



____________________________________________________________________________________________________





Liber Albus - the so called ‘White Book of Southwell’




Next page Back to top